LITHOSTROTOS

LITHOSTROTOS
LITHOSTROTOS
nomen loci, in quo sedit Pilatus, Christum Dominum nostrum morti adiudicaturus, qui locus sic dictus, quod stratus fuerat lapidibus. Eius mentio Ioh. c. 19. v. 13. Pilatus cum audîsset hunc sermonem eduxit foras Iesum consedit in tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos. Erant autem Lithostrota pavimenta faxis discoloribus artisiciose strata, ut hodieque passim, its apud Vett. ut legimus Plin. l. 36. c. 25. Recte vertitur a Syro pavimentum. saxorum; quod et lapidipavium Castalio vocavit. Quin et ipsum paviumentum, sine saxorum adiectione, Hier. in sacris literis Λιθόςτρωτον denotat, de Mom. Hebr. ad l. 2. Reg. et in Ezech. c. 42. v. 3. uti et Hellenistis, 2. Par. c. 7. v. 3. Unde pro Lectuliquoque aurei et argentei erant, Esther. c. 1. v. 7. Graeci illi, ἐπὶ λιθοςτρώτουσμαραγδίτου λίθου καὶ πινίνου καὶ παρίνου λίθου. Super Lithostrotum, s. pavimentum saxeum Smaragdini Lapidis et Pinini et Parii lapidis. Et tralatitium est, conclavia tram publica et forensia, quam privata, a coloribus, a columnis, a signo aliquo laquearibus affixo, idque genus ceteris, denominari. Fuisse autem Lithostrotum hunc locum Ioh. ipsum Liskath bagazith, Synedrii Magni locum s. conclave, a pavimento sic nuncupatum, variae rationes suadent. Imo ipsi Hebraei in causa D. N. Iesu Christi, Synedros, quoniam alibi ab ipsis capitalem senten tiam rite ferri noluêere ipsi, in conclave Liskath hagazith rediisse, diserte scribunt, Thosiphta Gem. Babylon. Sanhedrin c. 4. p. 37. 6. Atque in Lithostroto latam esse sententiam, ex Euangelio palam docemur. Quo referas Graeca illa de Pilato. Ε᾿κάθισεν ἐπὶ τοῦ βήματος εἰς τόπον λεγόμενον λιθὁςτρωτον, Sedit super tribunali, in loco Litbostroto dicto, perinde ae si notissimum fuisset eo in loco tribunal s. sedes forensis, ut in ipso Liskath hagazith. Ut itaque haec accuratius sciamus, paulo altius de loco Synedril rem arcessemus. Locus Synedrii Magui, ab origine eius ad Reip. Hebraicae exitum, varius fuit. Nam a Mosis tempore, quo ante Ostium Tabernaculi sedes habuit, Num. c. 11. v. 24. usque ad templum exstructum, pro ratione migrantis tabernaculi, variavit. Sub templo primo, sedes eius templo itidem coniunctas fuisse, non dubitant magistri, qui toties a loco illo quem elegeris Iehova Deut. c. 17. v. 10. ipsum templum fimul et coniunctas Synedrii sedes innuentes, loquuntur. Certe et conclave Liskath bagazith, i. e. Conclave caesi lapidis, sub primo
templo Synedrii huius locum fuisse. nonulli contendunt: et fortan sic cognominatus est tam sub primo, quam secundo templo, Synedrii locus. Cum autem nemini, praeter Reges familiae Davidicae, in atrio sedere licuisse aiant, conclave hoc sic constructum fuisse scribunt, ut pars rantum altera Atrium, altera vero profanam s. non sacratam aream occuparet, in qua Synedrium. sediobus in hemicyclum dispositis, considebat. Imo et bina ostia conclavi huic fuisse tradunt, quorum per alterum in profanam, per alterum in sacram partem introibatur. Quin vero in rempli secundi aevo in Talmude collocatur Synedrii Magni propria sedes, in conclavi illo saxeo, eoqueve ad plagam templi Australem sita, in ea areae parte, quae, iuxta primam, territoriorum assignationem, ad tribum Iudaeattinebat et c. Vide in primis Constantin. l'Empereur, ad Tit. Talmud. Middoth. c. 5. s. 3. qui Liskat hagazith, inter alia interpretatur, conclave saxis quadratarii opere positis, s. dolatis insigne; unde etiam lapides caesi 1. Reg. c. 5. v. 17. et domus lapide casio constructae, Amos c. 5. v. 11. et Gap desc: Hebrew pro mensuris in dolandis saxis
adhibitis, 1. Reg. c. 7. v. 11. Raymundus Raymundi Pug. Fid. Parte 2. c. 14. §. 3. etc. atque eiusdem compilator Galatin. de Arcanis l. 4. c. 6. vertit Camera polita et interdum Consistorium Gazith. atque hinc Synedrium ipsum non semel apud Hier. de S. Fide, nuncupatur Consistorium Gazith. Paulo Riccio in Ep. Doct. Talmud. c. 10. vocatur, Atrii penetrale quadratis structum lapidibus. Nempe nomen hoc deductum ab apparatus artisque in eius structura prae ceteris singulari usu, sive tam in pavimento, quam in eo toto, quod inde exsurgebat supereminebatque, sive in pavimento tantum. Nam pavimenta lapidibus strata, non semel memorantur de Templo, apud Ezech. c. 40. et 42. in vulg. et in templo Herodiano singularis pavimenti, λίθοις παντοδαποῖς lapidibus omnigenis strati, mentio apud Ioseph. est Halos l. 6. c. 14. velut rei, cuius splendoris ratio apud Hebraeos eximia habita. Quod vero idem locus Hebraice (quod pro more aevi Syriace notar) Gabbatha nominatus, in Euangelio dicitur, ententiae praedictae adeo non contratiatur, ut eam potius non parum fiemer. Syriacenamque Gabbatha est lotus eaitior, lapidibus stratus: quo pactop Lithostrotas et Gabbatha non solum locum eundem, sed câdem nominis etiam ratione idem indicant. Neque obstat, quod dicitur Pilatus eduxisse Iesum soras et sedisse in Lithostroto, pro tribunali: quod interpretantur aliqui, perinde ac si si sub dio necessario fuisset, Eduxit enim eum e Praetorio quidem suo (quod in aedibus Ipsius fuisse, extra dubium est) sed in Consistorium hoc introiit ac ibi sedit, ubi simul haberet Seniores et Pontifices Synedros, quibus, ut liquet ex Hist. Euang. non semel rem illam totam permittere volebat. Proin hîc sedens Pilatus tradidit Pontificibus illumm, ut crucisigeretur, qui suscepêrunt Iesum et ἀπήγαγον s. eduxêrunt, Ioh. c. 19. v. 16. quod locum non habuisset, si sub dio Pilatus considisset, etc. Porro conclave hoc, adificium eiusmodi fuisse, ut in terrarum orbe simile non haberetur, dicitur Silomoni Ben Wirga Schebet Iehuda p. 43. 2. ubi etiam causam adicit, cur ibi collocatum illud fuerit, quoad sacra: Quoniam ibi iudicium de Sacerdotibus erat ferendum. Aiunt enim, si quis Sacerdos (i. e. ex gener Sacerdotali (inidoneus( ad Sacra peragenda) ex iudicie Synedrii deprehenderetur, nigris vestibus indutum e Sacerdotum sodalitio eum eiciebant. Adeoque ad domum suam ibat et lugehat. Ubi vero inidoneus neutiquam reperiretur, festa cena excipiebat amicos, dicens, Benedictus sit, qui elegerit ex semine Aharon, qui sacra facerent in Sancto Sanctorum. Quod omnino attioet ad illud, de Sacerdotum corporum vitiis, iuxta Legem sacram discernendis diiudicandisqueve, qua de re prolixe Selden. de Success. in Pontisicat. l. 2. c. 10. Habebatur autem Conclave hoc saxeum edo, ex ip sa Synedrii origine, ei proprium, ut Iudicla capitalia extra illud rite exercere, s. de re capitali Synedris sententiam ferre, non licuisse statuant passim Talmudici; imo nque sicsolum, verum etiam nec postquam desierat, a Syucdris minorbus potuisse iudicia capitalia exerceri, Hinc a quoa e Liskath hagazith s loco consueto atque antiquitus constituto Synedriem migravit in Hanoth s. Chanoth, i. e. Thbernas, in monte templi positas, multum auctoritas eiusim minuta est. Factum id secundum magistros sub Annum ante excidium templi secundi quadrgesimum. qui Christi trigesimus est: idque ob summam temporis, maxime in homicidiis, iniquitatem. Quamvis enim, sub Rom. permissum esset Iudaeis Hierosolymis Synedrium Magnum eique ibi licuerit in loco consueto iudicia etiamcapitalia exercere, sub Annum tamen praelatum, ob sicariorum frequentiam, qui saepius, Praesidis
aliovesavore tuti, etiam Synedrii iudicio subinde eripiebantur, adeo ut nec homicidia compescere illud posset, nec caedis diutius reos morte plectere, quod quidem ex iureavito atque hactenus sibi relicto (utcumque sic violato) in eiusce munere et officio erat, cum Synedrlis ceteris fere communi, visum est, e loco Iudiciis huiusmodi adeo proprio, ut alibi rite ab iisexerceri nequirent, migrare in locum alium ibiqueve sedes ponere, ubi ex ipsa sessione manifestum redderetur, tum homicidas se in eius vocare nolle, quia plane frustra fieret, cum pudere se, in loco iudiciis capitalibus ita proprio sedes habere, cum tot homines rei capitalis damnandi uliimoqueve supplicio afficiendi potestatem suam ac sententiam quottidie eluderent. Eo nihilominus, biennio post, rediêrunt, ut Dominum nostrum iudicarent, ut visum est: verum hoc ultimo iurisdictionis actu defuncti inde in Chanoth reversi, exin in alias urbis aedes, prout Principi Synedrii placuit aut commodius est visum: donec, templo exciso et Hierosolymis dirutis, in urbes alias, Principem suum secuti, migrârunt, uti dicemus infra, ubi de Synedriis. Ut vero Synedrio Iudaeorum Magno, in templi Hierosolymitani Conclavi illo saxeo s. Λιθοςτρώτῳ, locus erat maxime proprius, ita Samaritis, Iudaeorum aemulis, locus aliquis similis fuisse
videtur, ad templum suum Sicimis s. in monte Garizim, a Sanballate et Manasse, genero eius, Alex Mag. tempore ac permissu, conditum. Etenim dicitur illud, Iosepho Orig. l. 11. c. 8. Ναὸς ὅμοιος τῷ εν τοῖς Ι῾εροσολύμοις. Templumsimile ille Hierosolymis, uti et l. 13. c. 17. ὁ ἐικαςθεὶς τῷ εν Ι῾εροσολύμοις ἱερῷ ναὸς, templum ad similitudinem eius. quod Hierosalymis erat factum, quod ab Ioh. Hyrcano, postquam per 200. steterat Annos, excisum est. Quamvis autem traditiones non scriptas s. legem oralem respuerent illic incolae, utpote quasi Saddneaei, a defectione prima, nihilominus, cum Synedrii Magni s. Septuaginta uniusviralis in stitutio verbis haberctur expressis in Pentateucho, tantum inter scripturas sacras eis satis admisso; probabile videtur, illud etiam apud se, ritu suo seorsim, ut templum, habuisse. Accedit, quod, cum locus Synedrii illius in telligatur per locum, quem elegerit Dominus Deus tuns, Deut. c. 17. v. 8. et 10. adeoque Iudaeis, locus ille ad tenlplum suum Hierosolymitanum, habeaturqueve mentio sacra, Idem c. 11. v. 20. et c. 27. v. 4. etc. montium Garizim, (in quo benedictiones positae) et Hebal (in quo maledictiones) et Lapidum, in quibus Lex inscripta, in monte Hebalis poendorum, eorumque etiam et Altaris positurae, Ios. c. 8. Samaritae, velut praeceptum undecimum, sibi inde, ad templi sui Garizimitani dignitatem evehendam tuendamqueu ita finxêrunt, ut Pentateucho suo, prexime post Decalogi finem, et in Exod. c. 20. post v. 17. nec non in Deut. c. 5. post v. 21. inseruerint, velut sermonis sacri partem (sed e iam memoratis constructam) auctarium hoc: Cum autem introduxerit te Dominus Deus ivus in terram Cananaorum, ad quam vadis, possidendam, eriges tibi lapides magnos, et oblines eos calce seribesque super lapides istos omnia verba legis huius. Postquam etiam transiveris Iordanem; statues lapides istos, quos ego praeciplo vobis hodie, in monte Garizim et aedificabis ibi Altarre Domino Deo tuo, altare lapidum. Non elevabis super eos ferrum. Ex lapidibus informibus adisicabis altars istud Domino Deo tuo et offeres super illud holocausta Domino Deo tue et sacrificabis pacisica et comedes ibi et laetaberis coram Domina Deotuo, in monte rsto, ultra Iordanem, post viam occasus Solis in terra Cananaei habitantis, in planitie e regiane Gilgal, iuxta quercum Nora, versus Sicbom. Ita haec occupant, ut praeceptum adiectitium, Decalogi calcem apud Samaritanos: adcoque si, ut Mosaicorum aliorum, ita Synedrii Magni instituti. ut
verisimile est, sequaces fuerint, aequum satis est existimare, etiam ad templum suum et montem Garizinm et Sicimas Synedrium attinere eos voluisse suum, ut voluêre Iudaei suum. ad templum Hierosolymitanum etc. Vide hanc in rem plura, apud memoratrum supra Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeor. l. 2. c. 15. §. 4. 5. 6. 7. 8. et 10. Proprie autem Λιθόςτρωτον ἔδαφος, Lithostrotum Plin. sactis parvulis marmorum crustis stratum erat, ex diversi generis et coloris marmoribus non tinctis, et sectile quoque hinc dicbatur, Secabantur autem hae crustae lapidum. in varias siguras, scutulas s. rhombos, trigona, quadrata et favos. i. e. hexagona. Cuiusmodi etiam e ligno hodie sectilia pavimenta fieri notum; nec non ex latere coctili. Unde factilia pavimenta non eadem pavimenta lithostrota cum tesselatis firisse, ut quae ea parvis tessellis, i. e. calculis quadratis, in varios colores tinctis. fiebant, exprimentia imaginem aliquam, aut avis, aut piscis, aut hominis, etc. Unde illis in pavimento ac solo manentibus, ista postmodum ad cameras translata, et musivi operis nomine appellata sunt. Plin. ubi supra, Lithostrota occaeptavêre iam sub Sulla parvulis certe crustis —— Pulsa deinde ex humo pavimento im cameras transiêre: quem locum egregiâ exercitatione illustrat Salmas. ad Solin. p. 1214. Vide quoque hic passim, ubi de Musivo opere in voce Pavimentum, nec non ubi de Opere Sectili et Tessellato.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Lithostrôtos — «  Dès qu il entendit ces paroles, Pilate fit sortir Jésus et le fit asseoir sur l estrade, à la place qu on appelle Lithostrôtos ou Xystos autrefois en hébreu Gabbatha.  »  Jean 19:13 A Jérusalem, dans Jean, 19, 13 le Lithostrôtos …   Wikipédia en Français

  • Gabbatha — • The Aramaic appellation of a place in Jerusalem, designated also under the Greek name of Lithostrotos Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Gabbatha     Gabbatha      …   Catholic encyclopedia

  • Gabbatha — is the Aramaic name of a place in Jerusalem, that is also referred to by the Greek name of Lithostrotos. It occurs only once in the Bible, in John 19:13, where it states that Pontius Pilate; brought Jesus forth, and sat down in the judgment seat …   Wikipedia

  • Gábata — (Arameo גבתא) Término arameo de un lugar en Jerusalén, designado también bajo el nombre griego de Lithostrōtos (Griego λιθόστρωτος). Aparece solamente en Juan 19:13, donde el evangelista señala que Poncio Pilato: hizo salir a Jesús, y se sentó en …   Wikipedia Español

  • Barberinisches Mosaik — Nilmosaik von Palestrina Das Nilmosaik von Palestrina (auch bekannt als Barberinisches Mosaik) ist ein 5,85 × 4,31 m großes antikes Bildmosaik aus dem Heiligtum der Fortuna Primigenia in Praeneste, dem heutigen Palestrina. Eine aus Fragmenten… …   Deutsch Wikipedia

  • Nilmosaik von Palestrina — Das Nilmosaik von Palestrina (auch bekannt als Barberinisches Mosaik) ist ein 5,85 × 4,31 m großes antikes Bildmosaik aus dem Heiligtum der Fortuna Primigenia in Praeneste, dem heutigen Palestrina, und ist die am besten erhaltene und bedeutendste …   Deutsch Wikipedia

  • Pretorium — • The building Pilate occupied at the time of Christ s Passion Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Pretorium     Pretorium     † …   Catholic encyclopedia

  • Hebrew language — Hebrew redirects here. For other uses, see Hebrew (disambiguation). Not to be confused with Yiddish language. Hebrew עִבְרִית …   Wikipedia

  • Gabbata — hieß nach Joh 19,13 EU ein mit Steinen oder Mosaikboden gepflasterter Platz in Jerusalem. Dort übte der Präfekt des Römischen Reiches über die Provinz Judäa, Pontius Pilatus, um 30 sein Richteramt aus: „Auf diese Worte hin ließ Pilatus Jesus… …   Deutsch Wikipedia

  • Lithostrotia — Lebendrekonstruktion von Alamosaurus, einem Lithostrotia Nordamerikas Zeitraum Unterkreide bis Oberkreide 125 bis 65,5 Mio. Jahre Fundorte …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”